MEMBRA singula

MEMBRA singula
MEMBRA singula
aliquem apud Gentiles Deorum habuêre, qui peculiarem cuiusque curam gereret. Sic Caput Iovi deferebant; Neptuno pectus; cinctum Marti. Frontem Genio sacram facit Servius in l. 3. Aen. v. 607. unde, inquit, Deum venerantes frontem tangimus. Supercilia, in Iunonis tutela suisse, ait Sextus Pompeius, quod iis protegantur oculi, per quos luce fruimur, quam a Iunone tribui putabant, Lucinâ inde dictâ. Oculos, Cupidini Veneris filio, in quibus excubet, ceu specula quadam, tribuit Philostratus: Minervae sacros eos faciente Fulgentiô. Aurum memoriae consecratam, refert idem Servius ibid. Locus retro aurum dextram, Nemesi fuit attributus; Dextra Fidei sacra est: nam in fidem porrigitur. Dorsum et posticae partes Plutoni propriae ascribuntur ab Artemidoro. Renes et Inguina, Veneri ad iudicata: Pedes Mercurio. Genua Misericordiae consignavit Antiquitas, quod ea supplices attingant, ad haec manus tendant, heac ut aras adorent, ut inquit Plin. l. 11. c. 45. Tali plantaeve pedum in Thetidis suêre potestate: Digiti Minervam habebant praesidem, Serviô in Virgil. Eclog. 6. v. 3. iterum teste: Qua de re vide plura apud Lilium Giraldum Syntagm. I. Deorum Gentil. et Hadrian. Iunium Animadvers. l. 4. c. 12. Historiam vero naturae Antimalium per membra singula habes, apud Plin. l. 11. c. 37. In homine inprimis, quidnam in capite partibusque coeteris religiosum, venerabile et ingenii morumque sit indicium et argumentum, vide apud Alexandr. ab Alexandro l. 2. c. 19. ut et hîc passim suis locis. In Sacrificiis, cum Holocausta erant, omnia Membra comburebantur; cum Pacifica, solus adeps, renes et lobus iecoris, absumebatur: Sacerdoti cedebant pectus et dexter humerus, Levit. c. 7. v. 21. 22. Reliqua offerenti, quae vel eodem die, vel postridie saltem, comedenda, et quidquid in tertium diem supererat, igne absumendum erat, Levit. c. 7. v. 6, 7, 8. etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 33. Nec omittendum, quod Irenaeus contra Gent. l. 1. refert, de Marci Haeresiarchae sectatoribus, solitos illos esse impietatis suae mysteria occultare characteribus Graecis, cuilibet membro applicatis, e quibus conflata nomina Hebrea essent. Qualia quaedam recitans, Basyma, Eacabasa, Eanaa, Irraurista, dyarbada, edeotaba, febor Camelanthi: interpretatur; Hîc quod est super omnem virtutem patris invoco, quod vocatur lumen et spiritus et vita, quoniam in corpore regnâsti Sed barbaras potius has voces esse, docet Commentator eius Fevardentius: qualibus iaspides, agathas, onychas antiquos saepe refertos videmus. Vide infra quoque ubi de Michaele Archangelo, et plura hanc in rem, apud Cl. Sponium Itinear. Graeciae Parte 3. ubi de Bausilidianis quoque Haereticis varia habet non protrita: nec non aliquid supra voce Lamina et infra Parricida, it. Tributum Unguentum Zodiacus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • PES — nc in limine offendat, cavere iussit Veterum superstitio. Mali enim ominis id habebatur, Si exituro limen insonuisset, Pes haesisset, Plin. l. 2. c. 7. Vide Plut. in Demetrio et in Gracchis, Val. Max. l. 1. c. 4. de eod. Graccho etc. Sueton. in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RYSVICUM i. e. RYSWYK — RYSVICUM, i. e. RYSWYK pagus celebris, et peramoenus Hollandiae, suburbanus Hagae Comitum, Potentissimi, Augustissimi, Felicissini, Serenissimi VILHELMI III. Magnae Britanniae Regis, Castro sumptuosissimo, magnificentissimo nobilitatus; in cuius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Liste de locutions latines — Cet article contient une liste de locutions latines présentée par ordre alphabétique. Pour des explications morphologiques et linguistiques générales, consulter l article : Expression latine. Sommaire  A   B … …   Wikipédia en Français

  • POLLEX, a POLLENDO — quod vi et potestate inter coeteros digitos polleat; Graecis proin ἀντίχειρ, quasi manus altera dictus; apud Antiquos multum venerationis habuit: Minervae una cum reliquis digitis consecratus. Significabant autem diversô eius gestu varios animi… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Communion of Saints — • The doctrine expressed in the second clause of the ninth article in the received text of the Apostles Creed: I believe... the Holy Catholic Church, the Communion of Saints Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Communion of Saints      …   Catholic encyclopedia

  • Confrérie de l'Arche — Création …   Wikipédia en Français

  • BROWNISTAE — a Rob. Brown, dicti sunt usque ad nostra tempora illi, qui secessione, ab Ecclesiis Anglicanis, ut falsis et Antichristianis, collaudabant, asserentes: Quamlibet Ecclesiam particularem, etiam paucarum personarum habere plenam et independentem a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FRANCI — pop. Germ. quorum reg. Franconia, ampla, quae et Francia Orientalis, ad Gallicae Franciae discrimen, nominatur; qui in Galliam traicientes, illi nomen Franciae indidêrunt, fuêruntqueve propterea Galli deinceps Francesi dicti apud Italos, et alios …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GYMNASTICA — Graece Γυμναςτικὴ, Latin. Ars exercitatoria, finitore Galeno l. ad Thras. ἐπιςτήμη ἐςτὶ τῆς εν πᾶσι γυμνασίοις δυν´αμεως, quoe omnium exercitationnum facultates novit. Mercuriali est Facultas quaedam omnium exercitationum facultates contemplans,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • JEHOVA — Gap desc: Hebrew quod nomen recentiores Iudaei, crescente inter eos superstitione, ἀνεκφώνητον iudicârunt, cum a Magistris eorum denuntiatum iam esset; Partem non habiturum in futuro saeculo quisquis nomen illud pronuntiare praesumeret. Quod… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”